Vulgate clémentine (latin)
1 Chroniques 19:7-15
7Conduxeruntque triginta duo millia curruum, et regem Maacha cum populo ejus. Qui cum venissent, castrametati sunt e regione Medaba. Filii quoque Ammon congregati de urbibus suis venerunt ad bellum.
8Quod cum audisset David, misit Joab, et omnem exercitum virorum fortium :
9egressique filii Ammon, direxerunt aciem juxta portam civitatis ; reges autem, qui ad auxilium ejus venerant, separatim in agro steterunt.
10Igitur Joab, intelligens bellum ex adverso et post tergum contra se fieri, elegit viros fortissimos de universo Israël, et perrexit contra Syrum.
11Reliquam autem partem populi dedit sub manu Abisai fratris sui : et perrexerunt contra filios Ammon.
12Dixitque : Si vicerit me Syrus, auxilio eris mihi : si autem superaverint te filii Ammon, ero tibi in præsidium.
13Confortare, et agamus viriliter pro populo nostro, et pro urbibus Dei nostri : Dominus autem, quod in conspectu suo bonum est, faciet.
14Perrexit ergo Joab et populus qui cum eo erat, contra Syrum ad prælium : et fugavit eos.
15Porro filii Ammon videntes quod fugisset Syrus, ipsi quoque fugerunt Abisai fratrem ejus, et ingressi sunt civitatem : reversusque est etiam Joab in Jerusalem.
Commentaires sur 1 Chroniques 19
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires