1 Chroniques 12
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

1 Chroniques 12:18

18Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait : Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis : te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmæ.

1 Chroniques 12:18 dans d’autres versions

Contexte de 1 Chroniques 12:18

16Venerunt autem et de Benjamin et de Juda ad præsidium in quo morabatur David. 17Egressusque est David obviam eis, et ait : Si pacifice venistis ad me ut auxiliemini mihi, cor meum jungatur vobis : si autem insidiamini mihi pro adversariis meis, cum ego iniquitatem in manibus non habeam, videat Deus patrum nostrorum, et judicet. Spiritus vero induit Amasai principem inter triginta, et ait : Tui sumus, o David, et tecum, fili Isai. Pax, pax tibi, et pax adjutoribus tuis : te enim adjuvat Deus tuus. Suscepit ergo eos David, et constituit principes turmæ. 19Porro de Manasse transfugerunt ad David, quando veniebat cum Philisthiim adversus Saul ut pugnaret : et non dimicavit cum eis, quia inito consilio remiserunt eum principes Philisthinorum, dicentes : Periculo capitis nostri revertetur ad dominum suum Saul. 20Quando igitur reversus est in Siceleg, transfugerunt ad eum de Manasse, Ednas, et Jozabad, et Jedihel, et Michaël, et Ednas, et Jozabad, et Eliu, et Salathi, principes millium in Manasse.

Lire 1 Chroniques 12 en entier

1 Chroniques 12:18 mot à mot

וְר֣וּחַ לָבְשָׁ֗ה אֶת־עֲמָשַׂי֮ רֹ֣אשׁ הַשָּׁלִישִׁים֒ לְךָ֤ דָוִיד֙ וְעִמְּךָ֣ בֶן־יִשַׁ֔י שָׁל֨וֹם׀ שָׁל֜וֹם לְךָ֗ וְשָׁלוֹם֙ לְעֹ֣זְרֶ֔ךָ כִּ֥י עֲזָרְךָ֖ אֱלֹהֶ֑יךָ וַיְקַבְּלֵ֣ם דָּוִ֔יד וַֽיִּתְּנֵ֖ם בְּרָאשֵׁ֥י הַגְּדֽוּד׃ פLire en interlinéaire

Mots relevés dans la LSG.

Références croisées de 1 Chroniques 12:18

Commentaires sur 1 Chroniques 12:18

Thèmes liés à 1 Chroniques 12:18

Dans les dictionnaires

Commentaires sur 1 Chroniques 12

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project