Vulgate clémentine (latin)
Sophonie 3:1-8
1Væ provocatrix, et redempta civitas, columba !
2non audivit vocem, et non suscepit disciplinam ; in Domino non est confisa, ad Deum suum non appropinquavit.
3Principes ejus in medio ejus quasi leones rugientes ; judices ejus lupi vespere, non relinquebant in mane.
4Prophetæ ejus vesani, viri infideles ; sacerdotes ejus polluerunt sanctum, injuste egerunt contra legem.
5Dominus justus in medio ejus non faciet iniquitatem ; mane, mane judicium suum dabit in lucem, et non abscondetur ; nescivit autem iniquus confusionem.
6Disperdidi gentes, et dissipati sunt anguli earum ; desertas feci vias eorum, dum non est qui transeat ; desolatæ sunt civitates eorum, non remanente viro, neque ullo habitatore.
7Dixi : Attamen timebis me, suscipies disciplinam ; et non peribit habitaculum ejus, propter omnia in quibus visitavi eam : verumtamen diluculo surgentes corruperunt omnes cogitationes suas.
8Quapropter exspecta me, dicit Dominus, in die resurrectionis meæ in futurum : quia judicium meum ut congregem gentes, et colligam regna, et effundam super eos indignationem meam, omnem iram furoris mei : in igne enim zeli mei devorabitur omnis terra.
Commentaires sur Sophonie 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires