Romains 9
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Romains 9:10-16

10Non solum autem illa : sed et Rebecca ex uno concubitu habens, Isaac patris nostri.

11Cum enim nondum nati fuissent, aut aliquid boni egissent, aut mali (ut secundum electionem propositum Dei maneret),

12non ex operibus, sed ex vocante dictum est ei quia major serviet minori,

13sicut scriptum est : Jacob dilexi, Esau autem odio habui.

14Quid ergo dicemus ? numquid iniquitas apud Deum ? Absit.

15Moysi enim dicit : Miserebor cujus misereor : et misericordiam præstabo cujus miserebor.

16Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis est Dei.

Lire Romains 9 en entier

Commentaires sur Romains 9

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project