Vulgate clémentine (latin)
Romains 5:17-19
17Si enim unius delicto mors regnavit per unum : multo magis abundantiam gratiæ, et donationis, et justitiæ accipientes, in vita regnabunt per unum Jesum Christum.
18Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem : sic et per unius justitiam in omnes homines in justificationem vitæ.
19Sicut enim per inobedientiam unius hominis, peccatores constituti sunt multi : ita et per unius obeditionem, justi constituentur multi.
Commentaires sur Romains 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires