Vulgate clémentine (latin)
Romains 16:1-6
1Commendo autem vobis Phœben sororem nostram, quæ est in ministerio ecclesiæ, quæ est in Cenchris :
2ut eam suscipiatis in Domino digne sanctis : et assistatis ei in quocumque negotio vestri indiguerit : etenim ipsa quoque astitit multis, et mihi ipsi.
3Salutate Priscam et Aquilam, adjutores meos in Christo Jesu
4(qui pro anima mea suas cervices supposuerunt : quibus non solus ego gratias ago, sed et cunctæ ecclesiæ gentium),
5et domesticam ecclesiam eorum. Salutate Epænetum dilectum mihi, qui est primitivus Asiæ in Christo.
6Salutate Mariam, quæ multum laboravit in vobis.
Commentaires sur Romains 16
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires