Vulgate clémentine (latin)
Romains 14:13-21
13Non ergo amplius invicem judicemus : sed hoc judicate magis, ne ponatis offendiculum fratri, vel scandalum.
14Scio, et confido in Domino Jesu, quia nihil commune per ipsum, nisi ei qui existimat quid commune esse, illi commune est.
15Si enim propter cibum frater tuus contristatur, jam non secundum caritatem ambulas. Noli cibo tuo illum perdere, pro quo Christus mortuus est.
16Non ergo blasphemetur bonum nostrum.
17Non est enim regnum Dei esca et potus : sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto :
18qui enim in hoc servit Christo, placet Deo, et probatus est hominibus.
19Itaque quæ pacis sunt, sectemur : et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.
20Noli propter escam destruere opus Dei, omnia quidem sunt munda : sed malum est homini, qui per offendiculum manducat.
21Bonum est non manducare carnem, et non bibere vinum, neque in quo frater tuus offenditur, aut scandalizatur, aut infirmatur.
Commentaires sur Romains 14
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires