Vulgate clémentine (latin)
Romains 13:7-10
7Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.
8Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis : qui enim diligit proximum, legem implevit.
9Nam : Non adulterabis : non occides : non furaberis : non falsum testimonium dices : non concupisces : et si quod est aliud mandatum, in hoc verbo instauratur : diliges proximum tuum sicut teipsum.
10Dilectio proximi malum non operatur. Plenitudo ergo legis est dilectio.
Commentaires sur Romains 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires