Romains 13
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Romains 13:3-7

3nam principes non sunt timori boni operis, sed mali. Vis autem non timere potestatem ? Bonum fac : et habebis laudem ex illa :

4Dei enim minister est tibi in bonum. Si autem malum feceris, time : non enim sine causa gladium portat. Dei enim minister est : vindex in iram ei qui malum agit.

5Ideo necessitate subditi estote non solum propter iram, sed etiam propter conscientiam.

6Ideo enim et tributa præstatis : ministri enim Dei sunt, in hoc ipsum servientes.

7Reddite ergo omnibus debita : cui tributum, tributum : cui vectigal, vectigal : cui timorem, timorem : cui honorem, honorem.

Lire Romains 13 en entier

Commentaires sur Romains 13

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project