Apocalypse 6
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Apocalypse 6:9-17

9Et cum aperuisset sigillum quintum, vidi subtus altare animas interfectorum propter verbum Dei, et propter testimonium, quod habebant :

10et clamabant voce magna, dicentes : Usquequo Domine (sanctus et verus), non judicas, et non vindicas sanguinem nostrum de iis qui habitant in terra ?

11Et datæ sunt illis singulæ stolæ albæ : et dictum est illis ut requiescerent adhuc tempus modicum donec compleantur conservi eorum, et fratres eorum, qui interficiendi sunt sicut et illi.

12Et vidi cum aperuisset sigillum sextum : et ecce terræmotus magnus factus est, et sol factus est niger tamquam saccus cilicinus : et luna tota facta est sicut sanguis :

13et stellæ de cælo ceciderunt super terram, sicut ficus emittit grossos suos cum a vento magno movetur :

14et cælum recessit sicut liber involutus : et omnis mons, et insulæ de locis suis motæ sunt :

15et reges terræ, et principes, et tribuni, et divites, et fortes, et omnis servus, et liber absconderunt se in speluncis, et in petris montium :

16et dicunt montibus, et petris : Cadite super nos, et abscondite nos a facie sedentis super thronum, et ab ira Agni :

17quoniam venit dies magnus iræ ipsorum : et quis poterit stare ?

Lire Apocalypse 6 en entier

Commentaires sur Apocalypse 6

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project