Vulgate clémentine (latin)
Apocalypse 17:12-18
12Et decem cornua, quæ vidisti, decem reges sunt : qui regnum nondum acceperunt, sed potestatem tamquam reges una hora accipient post bestiam.
13Hi unum consilium habent, et virtutem, et potestatem suam bestiæ tradent.
14Hi cum Agno pugnabunt, et Agnus vincet illos : quoniam Dominus dominorum est, et Rex regum, et qui cum illo sunt, vocati, electi, et fideles.
15Et dixit mihi : Aquæ, quas vidisti ubi meretrix sedet, populi sunt, et gentes, et linguæ.
16Et decem cornua, quæ vidisti in bestia : hi odient fornicariam, et desolatam facient illam, et nudam, et carnes ejus manducabunt, et ipsam igni concremabunt.
17Deus enim dedit in corda eorum ut faciant quod placitum est illi : ut dent regnum suum bestiæ donec consummentur verba Dei.
18Et mulier, quam vidisti, est civitas magna, quæ habet regnum super reges terræ.
Commentaires sur Apocalypse 17
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires