Vulgate clémentine (latin)
Psaumes 105:39-45
39et contaminata est in operibus eorum : et fornicati sunt in adinventionibus suis.
40Et iratus est furore Dominus in populum suum, et abominatus est hæreditatem suam.
41Et tradidit eos in manus gentium ; et dominati sunt eorum qui oderunt eos.
42Et tribulaverunt eos inimici eorum, et humiliati sunt sub manibus eorum ;
43sæpe liberavit eos. Ipsi autem exacerbaverunt eum in consilio suo, et humiliati sunt in iniquitatibus suis.
44Et vidit cum tribularentur, et audivit orationem eorum.
45Et memor fuit testamenti sui, et pœnituit eum secundum multitudinem misericordiæ suæ :
Commentaires sur Psaumes 105
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires