Vulgate clémentine (latin)
Psaumes 102:13-22
13Quomodo miseretur pater filiorum, misertus est Dominus timentibus se.
14Quoniam ipse cognovit figmentum nostrum ; recordatus est quoniam pulvis sumus.
15Homo, sicut fœnum dies ejus ; tamquam flos agri, sic efflorebit :
16quoniam spiritus pertransibit in illo, et non subsistet, et non cognoscet amplius locum suum.
17Misericordia autem Domini ab æterno, et usque in æternum super timentes eum. Et justitia illius in filios filiorum,
18his qui servant testamentum ejus, et memores sunt mandatorum ipsius ad faciendum ea.
19Dominus in cælo paravit sedem suam, et regnum ipsius omnibus dominabitur.
20Benedicite Domino, omnes angeli ejus : potentes virtute, facientes verbum illius, ad audiendam vocem sermonum ejus.
21Benedicite Domino, omnes virtutes ejus ; ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus.
22Benedicite Domino, omnia opera ejus : in omni loco dominationis ejus, benedic, anima mea, Domino.
Commentaires sur Psaumes 102
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires