Vulgate clémentine (latin)
Proverbes 1:10-17
10Fili mi, si te lactaverint peccatores, ne acquiescas eis.
11Si dixerint : Veni nobiscum, insidiemur sanguini ; abscondamus tendiculas contra insontem frustra ;
12deglutiamus eum sicut infernus viventem, et integrum quasi descendentem in lacum ;
13omnem pretiosam substantiam reperiemus ; implebimus domos nostras spoliis :
14sortem mitte nobiscum, marsupium unum sit omnium nostrum :
15fili mi, ne ambules cum eis ; prohibe pedem tuum a semitis eorum :
16pedes enim illorum ad malum currunt, et festinant ut effundant sanguinem.
17Frustra autem jacitur rete ante oculos pennatorum.
Commentaires sur Proverbes 1
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires