Vulgate clémentine (latin)
Nombres 27:12-17
12Dixit quoque Dominus ad Moysen : Ascende in montem istum Abarim, et contemplare inde terram, quam daturus sum filiis Israël.
13Cumque videris eam, ibis et tu ad populum tuum, sicut ivit frater tuus Aaron :
14quia offendistis me in deserto Sin in contradictione multitudinis, nec sanctificare me voluistis coram ea super aquas. Hæ sunt aquæ contradictionis in Cades deserti Sin.
15Cui respondit Moyses :
16Provideat Dominus Deus spirituum omnis carnis hominem, qui sit super multitudinem hanc :
17et possit exire et intrare ante eos, et educere eos vel introducere : ne sit populus Domini sicut oves absque pastore.
Commentaires sur Nombres 27
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires