Vulgate clémentine (latin)
Nombres 23:7-18
7assumptaque parabola sua, dixit : De Aram adduxit me Balac rex Moabitarum, de montibus orientis : Veni, inquit, et maledic Jacob ; propera, et detestare Israël.
8Quomodo maledicam, cui non maledixit Deus ? qua ratione detester, quem Dominus non detestatur ?
9De summis silicibus videbo eum, et de collibus considerabo illum. Populus solus habitabit, et inter gentes non reputabitur.
10Quis dinumerare possit pulverem Jacob, et nosse numerum stirpis Israël ? Moriatur anima mea morte justorum, et fiant novissima mea horum similia.
11Dixitque Balac ad Balaam : Quid est hoc quod agis ? ut malediceres inimicis meis vocavi te, et tu e contrario benedicis eis.
12Cui ille respondit : Num aliud possum loqui, nisi quod jusserit Dominus ?
13Dixit ergo Balac : Veni mecum in alterum locum unde partem Israël videas, et totum videre non possis : inde maledicito ei.
14Cumque duxisset eum in locum sublimem, super verticem montis Phasga, ædificavit Balaam septem aras, et impositis supra vitulo atque ariete,
15dixit ad Balac : Sta hic juxta holocaustum tuum, donec ego obvius pergam.
16Cui cum Dominus occurrisset, posuissetque verbum in ore ejus, ait : Revertere ad Balac, et hæc loqueris ei.
17Reversus invenit eum stantem juxta holocaustum suum, et principes Moabitarum cum eo. Ad quem Balac : Quid, inquit, locutus est Dominus ?
18At ille, assumpta parabola sua, ait : Sta, Balac, et ausculta ; audi, fili Sephor :
Commentaires sur Nombres 23
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires