Nombres 22
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Nombres 22:36-40

36Quod cum audisset Balac, egressus est in occursum ejus in oppido Moabitarum, quod situm est in extremis finibus Arnon.

37Dixitque ad Balaam : Misi nuntios ut vocarent te : cur non statim venisti ad me ? an quia mercedem adventui tuo reddere nequeo ?

38Cui ille respondit : Ecce adsum : numquid loqui potero aliud, nisi quod Deus posuerit in ore meo ?

39Perrexerunt ergo simul, et venerunt in urbem, quæ in extremis regni ejus finibus erat.

40Cumque occidisset Balac boves et oves, misit ad Balaam, et principes qui cum eo erant, munera.

Lire Nombres 22 en entier

Commentaires sur Nombres 22

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project