Vulgate clémentine (latin)
Nombres 2:1-6
1Locutusque est Dominus ad Moysen et Aaron, dicens :
2Singuli per turmas, signa, atque vexilla, et domos cognationum suarum, castrametabuntur filii Israël, per gyrum tabernaculi fœderis.
3Ad orientem Judas figet tentoria per turmas exercitus sui : eritque princeps filiorum ejus Nahasson filius Aminadab.
4Et omnis de stirpe ejus summa pugnantium, septuaginta quatuor millia sexcenti.
5Juxta eum castrametati sunt de tribu Issachar, quorum princeps fuit Nathanaël filius Suar.
6Et omnis numerus pugnatorum ejus quinquaginta quatuor millia quadringenti.
Commentaires sur Nombres 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires