Vulgate clémentine (latin)
Néhémie 12:1-26
1Hi sunt autem sacerdotes et Levitæ, qui ascenderunt cum Zorobabel filio Salathiel, et Josue : Saraia, Jeremias, Esdras,
2Amaria, Melluch, Hattus,
3Sebenias, Rheum, Merimuth,
4Addo, Genthon, Abia,
5Miamin, Madia, Belga,
6Semeia, et Jojarib, Idaia, Sellum, Amoc, Helcias,
7Idaia. Isti principes sacerdotum, et fratres eorum in diebus Josue.
8Porro Levitæ, Jesua, Bennui, Cedmihel, Sarebia, Juda, Mathanias, super hymnos ipsi et fratres eorum :
9et Becbecia atque Hanni, et fratres eorum, unusquisque in officio suo.
10Josue autem genuit Joacim, et Joacim genuit Eliasib, et Eliasib genuit Jojada,
11et Jojada genuit Jonathan, et Jonathan genuit Jeddoa.
12In diebus autem Joacim erant sacerdotes et principes familiarum : Saraiæ, Maraia : Jeremiæ, Hanania :
13Esdræ, Mosollam : Amariæ, Johanan :
14Milicho, Jonathan : Sebeniæ, Joseph :
15Haram, Edna : Maraioth, Helci :
16Adaiæ, Zacharia : Genthon, Mosollam :
17Abiæ, Zechri : Miamin et Moadiæ, Phelti :
18Belgæ, Sammua : Semaiæ, Jonathan :
19Jojarib, Mathanai : Jodaiæ, Azzi :
20Sellai, Celai : Amoc, Heber :
21Helciæ, Hasebia : Idaiæ, Nathanaël.
22Levitæ in diebus Eliasib, et Jojada, et Johanan, et Jeddoa, scripti principes familiarum, et sacerdotes in regno Darii Persæ.
23Filii Levi principes familiarum, scripti in libro verborum dierum, et usque ad dies Jonathan, filii Eliasib.
24Et principes Levitarum, Hasebia, Serebia, et Josue filius Cedmihel : et fratres eorum per vices suas, ut laudarent et confiterentur juxta præceptum David viri Dei, et observarent æque per ordinem.
25Mathania, et Becbecia, Obedia, Mosollam, Telmon, Accub, custodes portarum et vestibulorum ante portas.
26Hi in diebus Joacim filii Josue, filii Josedec, et in diebus Nehemiæ ducis, et Esdræ sacerdotis scribæque.
Commentaires sur Néhémie 12
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires