Vulgate clémentine (latin)
Nahum 2:1-7
1Ascendit qui dispergat coram te, qui custodiat obsidionem : contemplare viam, conforta lumbos, robora virtutem valde.
2Quia reddidit Dominus superbiam Jacob, sicut superbiam Israël ; quia vastatores dissipaverunt eos, et propagines eorum corruperunt.
3Clypeus fortium ejus ignitus, viri exercitus in coccineis ; igneæ habenæ currus in die præparationis ejus, et agitatores consopiti sunt.
4In itineribus conturbati sunt ; quadrigæ collisæ sunt in plateis : aspectus eorum quasi lampades, quasi fulgura discurrentia.
5Recordabitur fortium suorum ; ruent in itineribus suis : velociter ascendent muros ejus, et præparabitur umbraculum.
6Portæ fluviorum apertæ sunt, et templum ad solum dirutum.
7Et miles captivus abductus est, et ancillæ ejus minabantur gementes ut columbæ, murmurantes in cordibus suis.
Commentaires sur Nahum 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires