Michée 6
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Michée 6:8-13

8Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te : utique facere judicium, et diligere misericordiam, et sollicitum ambulare cum Deo tuo.

9Vox Domini ad civitatem clamat, et salus erit timentibus nomen tuum : audite, tribus, et quis approbabit illud ?

10Adhuc ignis in domo impii thesauri iniquitatis, et mensura minor iræ plena.

11Numquid justificabo stateram impiam, et saccelli pondera dolosa ?

12In quibus divites ejus repleti sunt iniquitate, et habitantes in ea loquebantur mendacium, et lingua eorum fraudulenta in ore eorum.

13Et ego ergo cœpi percutere te perditione super peccatis tuis.

Lire Michée 6 en entier

Commentaires sur Michée 6

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project