Matthieu 7
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 7:7-14

7Petite, et dabitur vobis : quærite, et invenietis : pulsate, et aperietur vobis.

8Omnis enim qui petit, accipit : et qui quærit, invenit : et pulsanti aperietur.

9Aut quis est ex vobis homo, quem si petierit filius suus panem, numquid lapidem porriget ei ?

10aut si piscem petierit, numquid serpentem porriget ei ?

11Si ergo vos, cum sitis mali, nostis bona data dare filiis vestris : quanto magis Pater vester, qui in cælis est, dabit bona petentibus se ?

12Omnia ergo quæcumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite illis. Hæc est enim lex, et prophetæ.

13Intrate per angustam portam : quia lata porta, et spatiosa via est, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.

14Quam angusta porta, et arcta via est, quæ ducit ad vitam : et pauci sunt qui inveniunt eam !

Lire Matthieu 7 en entier

Commentaires sur Matthieu 7

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project