Matthieu 6
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 6:7-15

7Orantes autem, nolite multum loqui, sicut ethnici, putant enim quod in multiloquio suo exaudiantur.

8Nolite ergo assimilari eis : scit enim Pater vester, quid opus sit vobis, antequam petatis eum.

9Sic ergo vos orabitis : Pater noster, qui es in cælis, sanctificetur nomen tuum.

10Adveniat regnum tuum ; fiat voluntas tua, sicut in cælo et in terra.

11Panem nostrum supersubstantialem da nobis hodie,

12et dimitte nobis debita nostra, sicut et nos dimittimus debitoribus nostris.

13Et ne nos inducas in tentationem, sed libera nos a malo. Amen.

14Si enim dimiseritis hominibus peccata eorum : dimittet et vobis Pater vester cælestis delicta vestra.

15Si autem non dimiseritis hominibus : nec Pater vester dimittet vobis peccata vestra.

Lire Matthieu 6 en entier

Commentaires sur Matthieu 6

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project