Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 28:16-20
16Undecim autem discipuli abierunt in Galilæam in montem ubi constituerat illis Jesus.
17Et videntes eum adoraverunt : quidam autem dubitaverunt.
18Et accedens Jesus locutus est eis, dicens : Data est mihi omnis potestas in cælo et in terra :
19euntes ergo docete omnes gentes : baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus Sancti :
20docentes eos servare omnia quæcumque mandavi vobis : et ecce ego vobiscum sum omnibus diebus, usque ad consummationem sæculi.
Commentaires sur Matthieu 28
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires