Matthieu 28
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 28:1-8

1Vespere autem sabbati, quæ lucescit in prima sabbati, venit Maria Magdalene, et altera Maria, videre sepulchrum.

2Et ecce terræmotus factus est magnus. Angelus enim Domini descendit de cælo : et accedens revolvit lapidem, et sedebat super eum :

3erat autem aspectus ejus sicut fulgur : et vestimentum ejus sicut nix.

4Præ timore autem ejus exterriti sunt custodes, et facti sunt velut mortui.

5Respondens autem angelus dixit mulieribus : Nolite timere vos : scio enim, quod Jesum, qui crucifixus est, quæritis.

6Non est hic : surrexit enim, sicut dixit : venite, et videte locum ubi positus erat Dominus.

7Et cito euntes, dicite discipulis ejus quia surrexit : et ecce præcedit vos in Galilæam : ibi eum videbitis : ecce prædixi vobis.

8Et exierunt cito de monumento cum timore et gaudio magno, currentes nuntiare discipulis ejus.

Lire Matthieu 28 en entier

Commentaires sur Matthieu 28

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project