Matthieu 27
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 27:34-44

34Et dederunt ei vinum bibere cum felle mistum. Et cum gustasset, noluit bibere.

35Postquam autem crucifixerunt eum, diviserunt vestimenta ejus, sortem mittentes : ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem : Diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem.

36Et sedentes servabant eum.

37Et imposuerunt super caput ejus causam ipsius scriptam : Hic est Jesus rex Judæorum.

38Tunc crucifixi sunt cum eo duo latrones : unus a dextris, et unus a sinistris.

39Prætereuntes autem blasphemabant eum moventes capita sua,

40et dicentes : Vah ! qui destruis templum Dei, et in triduo illud reædificas : salva temetipsum : si Filius Dei es, descende de cruce.

41Similiter et principes sacerdotum illudentes cum scribis et senioribus dicebant :

42Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere : si rex Israël est, descendat nunc de cruce, et credimus ei :

43confidit in Deo : liberet nunc, si vult eum : dixit enim : Quia Filius Dei sum.

44Idipsum autem et latrones, qui crucifixi erant cum eo, improperabant ei.

Lire Matthieu 27 en entier

Commentaires sur Matthieu 27

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project