Matthieu 27
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Matthieu 27:15-23

15Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent :

16habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.

17Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ?

18Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.

19Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.

20Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.

21Respondens autem præses, ait illis : Quem vultis vobis de duobus dimitti ? At illi dixerunt : Barabbam.

22Dicit illis Pilatus : Quid igitur faciam de Jesu, qui dicitur Christus ?

23Dicunt omnes : Crucifigatur. Ait illis præses : Quid enim mali fecit ? At illi magis clamabant dicentes : Crucifigatur.

Lire Matthieu 27 en entier

Commentaires sur Matthieu 27

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project