Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 27:1-20
1Mane autem facto, consilium inierunt omnes principes sacerdotum et seniores populi adversus Jesum, ut eum morti traderent.
2Et vinctum adduxerunt eum, et tradiderunt Pontio Pilato præsidi.
3Tunc videns Judas, qui eum tradidit, quod damnatus esset, pœnitentia ductus, retulit triginta argenteos principibus sacerdotum, et senioribus,
4dicens : Peccavi, tradens sanguinem justum. At illi dixerunt : Quid ad nos ? tu videris.
5Et projectis argenteis in templo, recessit : et abiens laqueo se suspendit.
6Principes autem sacerdotum, acceptis argenteis, dixerunt : Non licet eos mittere in corbonam : quia pretium sanguinis est.
7Consilio autem inito, emerunt ex illis agrum figuli, in sepulturam peregrinorum.
8Propter hoc vocatus est ager ille, Haceldama, hoc est, Ager sanguinis, usque in hodiernum diem.
9Tunc impletum est quod dictum est per Jeremiam prophetam, dicentem : Et acceperunt triginta argenteos pretium appretiati, quem appretiaverunt a filiis Israël :
10et dederunt eos in agrum figuli, sicut constituit mihi Dominus.
11Jesus autem stetit ante præsidem, et interrogavit eum præses, dicens : Tu es rex Judæorum ? Dicit illi Jesus : Tu dicis.
12Et cum accusaretur a principibus sacerdotum et senioribus, nihil respondit.
13Tunc dicit illi Pilatus : Non audis quanta adversum te dicunt testimonia ?
14Et non respondit ei ad ullum verbum, ita ut miraretur præses vehementer.
15Per diem autem solemnem consueverat præses populo dimittere unum vinctum, quem voluissent :
16habebat autem tunc vinctum insignem, qui dicebatur Barabbas.
17Congregatis ergo illis, dixit Pilatus : Quem vultis dimittam vobis : Barabbam, an Jesum, qui dicitur Christus ?
18Sciebat enim quod per invidiam tradidissent eum.
19Sedente autem illo pro tribunali, misit ad eum uxor ejus, dicens : Nihil tibi, et justo illi : multa enim passa sum hodie per visum propter eum.
20Principes autem sacerdotum et seniores persuaserunt populis ut peterent Barabbam, Jesum vero perderent.
Commentaires sur Matthieu 27
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires