Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 24:26-41
26Si ergo dixerint vobis : Ecce in deserto est, nolite exire ; Ecce in penetralibus, nolite credere.
27Sicut enim fulgur exit ab oriente, et paret usque in occidentem : ita erit et adventus Filii hominis.
28Ubicumque fuerit corpus, illic congregabuntur et aquilæ.
29Statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellæ cadent de cælo, et virtutes cælorum commovebuntur :
30et tunc parebit signum Filii hominis in cælo : et tunc plangent omnes tribus terræ : et videbunt Filium hominis venientem in nubibus cæli cum virtute multa et majestate.
31Et mittet angelos suos cum tuba, et voce magna : et congregabunt electos ejus a quatuor ventis, a summis cælorum usque ad terminos eorum.
32Ab arbore autem fici discite parabolam : cum jam ramus ejus tener fuerit, et folia nata, scitis quia prope est æstas :
33ita et vos cum videritis hæc omnia, scitote quia prope est, in januis.
34Amen dico vobis, quia non præteribit generatio hæc, donec omnia hæc fiant.
35Cælum et terra transibunt, verba autem mea non præteribunt.
36De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli cælorum, nisi solus Pater.
37Sicut autem in diebus Noë, ita erit et adventus Filii hominis :
38sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes, nubentes et nuptum tradentes, usque ad eum diem, quo intravit Noë in arcam,
39et non cognoverunt donec venit diluvium, et tulit omnes : ita erit et adventus Filii hominis.
40Tunc duo erunt in agro : unus assumetur, et unus relinquetur.
41Duæ molentes in mola : una assumetur, et una relinquetur.
Commentaires sur Matthieu 24
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires