Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 22:34-40
34Pharisæi autem audientes quod silentium imposuisset sadducæis, convenerunt in unum :
35et interrogavit eum unus ex eis legis doctor, tentans eum :
36Magister, quod est mandatum magnum in lege ?
37Ait illi Jesus : Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et in tota anima tua, et in tota mente tua.
38Hoc est maximum, et primum mandatum.
39Secundum autem simile est huic : Diliges proximum tuum, sicut teipsum.
40In his duobus mandatis universa lex pendet, et prophetæ.
Commentaires sur Matthieu 22
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires