Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 20:8-16
8Cum sero autem factum esset, dicit dominus vineæ procuratori suo : Voca operarios, et redde illis mercedem incipiens a novissimis usque ad primos.
9Cum venissent ergo qui circa undecimam horam venerant, acceperunt singulos denarios.
10Venientes autem et primi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi : acceperunt autem et ipsi singulos denarios.
11Et accipientes murmurabant adversus patremfamilias,
12dicentes : Hi novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei, et æstus.
13At ille respondens uni eorum, dixit : Amice, non facio tibi injuriam : nonne ex denario convenisti mecum ?
14Tolle quod tuum est, et vade : volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi.
15Aut non licet mihi quod volo, facere ? an oculus tuus nequam est, quia ego bonus sum ?
16Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi. Multi enim sunt vocati, pauci vero electi.
Commentaires sur Matthieu 20
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires