Vulgate clémentine (latin)
Matthieu 2:12-15
12Et responso accepto in somnis ne redirent ad Herodem, per aliam viam reversi sunt in regionem suam.
13Qui cum recessissent, ecce angelus Domini apparuit in somnis Joseph, dicens : Surge, et accipe puerum, et matrem ejus, et fuge in Ægyptum, et esto ibi usque dum dicam tibi. Futurum est enim ut Herodes quærat puerum ad perdendum eum.
14Qui consurgens accepit puerum et matrem ejus nocte, et secessit in Ægyptum :
15et erat ibi usque ad obitum Herodis : ut adimpleretur quod dictum est a Domino per prophetam dicentem : Ex Ægypto vocavi filium meum.
Commentaires sur Matthieu 2
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires