Marc 9
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Marc 9:33-40

33At illi tacebant : siquidem in via inter se disputaverunt : quis eorum major esset.

34Et residens vocavit duodecim, et ait illis : Si quis vult primus esse, erit omnium novissimus, et omnium minister.

35Et accipiens puerum, statuit eum in medio eorum : quem cum complexus esset, ait illis :

36Quisquis unum ex hujusmodi pueris receperit in nomine meo, me recipit : et quicumque me susceperit, non me suscipit, sed eum qui misit me.

37Respondit illi Joannes, dicens : Magister, vidimus quemdam in nomine tuo ejicientem dæmonia, qui non sequitur nos, et prohibuimus eum.

38Jesus autem ait : Nolite prohibere eum : nemo est enim qui faciat virtutem in nomine meo, et possit cito male loqui de me :

39qui enim non est adversum vos, pro vobis est.

40Quisquis enim potum dederit vobis calicem aquæ in nomine meo, quia Christi estis : amen dico vobis, non perdet mercedem suam.

Lire Marc 9 en entier

Commentaires sur Marc 9

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project