Vulgate clémentine (latin)
Marc 8:1-9
1In diebus illis iterum cum turba multa esset, nec haberent quod manducarent, convocatis discipulis, ait illis :
2Misereor super turbam : quia ecce jam triduo sustinent me, nec habent quod manducent :
3et si dimisero eos jejunos in domum suam, deficient in via : quidam enim ex eis de longe venerunt.
4Et responderunt ei discipuli sui : Unde illos quis poterit saturare panibus in solitudine ?
5Et interrogavit eos : Quot panes habetis ? Qui dixerunt : Septem.
6Et præcepit turbæ discumbere super terram. Et accipiens septem panes, gratias agens fregit, et dabat discipulis suis ut apponerent, et apposuerunt turbæ.
7Et habebant pisciculos paucos : et ipsos benedixit, et jussit apponi.
8Et manducaverunt, et saturati sunt, et sustulerunt quod superaverat de fragmentis, septem sportas.
9Erant autem qui manducaverunt, quasi quatuor millia : et dimisit eos.
Commentaires sur Marc 8
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires