Vulgate clémentine (latin)
Marc 7:18-23
18Et ait illis : Sic et vos imprudentes estis ? Non intelligitis quia omne extrinsecus introiens in hominem, non potest eum communicare :
19quia non intrat in cor ejus, sed in ventrum vadit, et in secessum exit, purgans omnes escas ?
20Dicebat autem, quoniam quæ de homine exeunt, illa communicant hominem.
21Ab intus enim de corde hominum malæ cogitationes procedunt, adulteria, fornicationes, homicidia,
22furta, avaritiæ, nequitiæ, dolus, impudicitiæ, oculus malus, blasphemia, superbia, stultitia.
23Omnia hæc mala ab intus procedunt, et communicant hominem.
Commentaires sur Marc 7
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires