Marc 6
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Marc 6:47-53

47Et cum sero esset, erat navis in medio mari et ipse solus in terra.

48Et videns eos laborantes in remigando (erat enim ventus contrarius eis) et circa quartam vigiliam noctis venit ad eos ambulans supra mare : et volebat præterire eos.

49At illi ut viderunt eum ambulantem supra mare, putaverunt phantasma esse, et exclamaverunt.

50Omnes enim viderunt eum, et conturbati sunt. Et statim locutus est cum eis, et dixit eis : Confidite, ego sum : nolite timere.

51Et ascendit ad illos in navim, et cessavit ventus. Et plus magis intra se stupebant :

52non enim intellexerunt de panibus : erat enim cor eorum obcæcatum.

53Et cum transfretassent, venerunt in terram Genesareth, et applicuerunt.

Lire Marc 6 en entier

Commentaires sur Marc 6

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project