Vulgate clémentine (latin)
Marc 6:30-34
30Et convenientes Apostoli ad Jesum, renuntiaverunt ei omnia quæ egerant, et docuerant.
31Et ait illis : Venite seorsum in desertum locum, et requiescite pusillum. Erant enim qui veniebant et redibant multi : et nec spatium manducandi habebant.
32Et ascendentes in navim, abierunt in desertum locum seorsum.
33Et viderunt eos abeuntes, et cognoverunt multi : et pedestres de omnibus civitatibus concurrerunt illuc, et prævenerunt eos.
34Et exiens vidit turbam multam Jesus : et misertus est super eos, quia erant sicut oves non habentes pastorem, et cœpit docere multa.
Commentaires sur Marc 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires