Vulgate clémentine (latin)
Marc 5:6-13
6Videns autem Jesum a longe, cucurrit, et adoravit eum :
7et clamans voce magna dixit : Quid mihi et tibi, Jesu Fili Dei altissimi ? adjuro te per Deum, ne me torqueas.
8Dicebat enim illi : Exi spiritus immunde ab homine.
9Et interrogabat eum : Quod tibi nomen est ? Et dicit ei : Legio mihi nomen est, quia multi sumus.
10Et deprecabatur eum multum, ne se expelleret extra regionem.
11Erat autem ibi circa montem grex porcorum magnus, pascens.
12Et deprecabantur eum spiritus, dicentes : Mitte nos in porcos ut in eos introëamus.
13Et concessit eis statim Jesus. Et exeuntes spiritus immundi introierunt in porcos : et magno impetu grex præcipitatus est in mare ad duo millia, et suffocati sunt in mari.
Commentaires sur Marc 5
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires