Vulgate clémentine (latin)
Marc 14:55-65
55Summi vero sacerdotes et omne concilium quærebant adversus Jesum testimonium ut eum morti traderent : nec inveniebant.
56Multi enim testimonium falsum dicebant adversus eum : et convenientia testimonia non erant.
57Et quidam surgentes, falsum testimonium ferebant adversus eum, dicentes :
58Quoniam nos audivimus eum dicentem : Ego dissolvam templum hoc manu factum, et per triduum aliud non manu factum ædificabo.
59Et non erat conveniens testimonium illorum.
60Et exsurgens summus sacerdos in medium, interrogavit Jesum, dicens : Non respondes quidquam ad ea quæ tibi objiciuntur ab his ?
61Ille autem tacebat, et nihil respondit. Rursum summus sacerdos interrogabat eum, et dixit ei : Tu es Christus Filius Dei benedicti ?
62Jesus autem dixit illi : Ego sum : et videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis Dei, et venientem cum nubibus cæli.
63Summus autem sacerdos scindens vestimenta sua, ait : Quid adhuc desideramus testes ?
64Audistis blasphemiam : quid vobis videtur ? Qui omnes condemnaverunt eum esse reum mortis.
65Et cœperunt quidam conspuere eum, et velare faciem ejus, et colaphis eum cædere, et dicere ei : Prophetiza : et ministri alapis eum cædebant.
Commentaires sur Marc 14
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires