Vulgate clémentine (latin)
Marc 13:3-23
3Et cum sederet in monte Olivarum contra templum, interrogabant eum separatim Petrus, et Jacobus, et Joannes, et Andreas :
4Dic nobis, quando ista fient ? et quod signum erit, quando hæc omnia incipient consummari ?
5Et respondens Jesus cœpit dicere illis : Videte ne quis vos seducat :
6multi enim venient in nomine meo, dicentes quia ego sum : et multos seducent.
7Cum audieritis autem bella, et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim hæc fieri : sed nondum finis.
8Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terræmotus per loca, et fames. Initium dolorum hæc.
9Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in consiliis, et in synagogis vapulabitis, et ante præsides et reges stabitis propter me, in testimonium illis.
10Et in omnes gentes primum oportet prædicari Evangelium.
11Et cum duxerint vos tradentes, nolite præcogitare quid loquamini : sed quod datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus Sanctus.
12Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii in parentes, et morte afficient eos.
13Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit.
14Cum autem videritis abominationem desolationis stantem, ubi non debet, qui legit, intelligat : tunc qui in Judæa sunt, fugiant in montes :
15et qui super tectum, ne descendat in domum, nec introëat ut tollat quid de domo sua :
16et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
17Væ autem prægnantibus et nutrientibus in illis diebus.
18Orate vero ut hieme non fiant.
19Erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturæ, quam condidit Deus usque nunc, neque fient.
20Et nisi breviasset Dominus dies, non fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies.
21Et tunc si quis vobis dixerit : Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
22Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetæ, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos.
23Vos ergo videte : ecce prædixi vobis omnia.
Commentaires sur Marc 13
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires