Marc 11
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Marc 11:1-7

1Et cum appropinquarent Jerosolymæ et Bethaniæ ad montem Olivarum, mittit duos ex discipulis suis,

2et ait illis : Ite in castellum, quod contra vos est, et statim introëuntes illuc, invenietis pullum ligatum, super quem nemo adhuc hominum sedit : solvite illum, et adducite.

3Et si quis vobis dixerit : Quid facitis ? dicite, quia Domino necessarius est : et continuo illum dimittet huc.

4Et abeuntes invenerunt pullum ligatum ante januam foris in bivio : et solvunt eum.

5Et quidam de illic stantibus dicebant illis : Quid facitis solventes pullum ?

6Qui dixerunt eis sicut præceperat illis Jesus, et dimiserunt eis.

7Et duxerunt pullum ad Jesum : et imponunt illi vestimenta sua, et sedit super eum.

Lire Marc 11 en entier

Commentaires sur Marc 11

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project