Marc 10
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Marc 10:43-52

43Non ita est autem in vobis, sed quicumque voluerit fieri major, erit vester minister :

44et quicumque voluerit in vobis primus esse, erit omnium servus.

45Nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei, sed ut ministraret, et daret animam suam redemptionem pro multis.

46Et veniunt Jericho : et proficiscente eo de Jericho, et discipulis ejus, et plurima multitudine, filius Timæi Bartimæus cæcus, sedebat juxta viam mendicans.

47Qui cum audisset quia Jesus Nazarenus est, cœpit clamare, et dicere : Jesu fili David, miserere mei.

48Et comminabantur ei multi ut taceret. At ille multo magis clamabat : Fili David, miserere mei.

49Et stans Jesus præcepit illum vocari. Et vocant cæcum, dicentes ei : Animæquior esto : surge, vocat te.

50Qui projecto vestimento suo exiliens, venit ad eum.

51Et respondens Jesus dixit illi : Quid tibi vis faciam ? Cæcus autem dixit ei : Rabboni, ut videam.

52Jesus autem ait illi : Vade, fides tua te salvum fecit. Et confestim vidit, et sequebatur eum in via.

Lire Marc 10 en entier

Commentaires sur Marc 10

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project