Vulgate clémentine (latin)
Malachie 3:13-18
13Invaluerunt super me verba vestra, dicit Dominus.
14Et dixistis : Quid locuti sumus contra te ? Dixistis : Vanus est qui servit Deo : et quod emolumentum quia custodivimus præcepta ejus, et quia ambulavimus tristes coram Domino exercituum ?
15Ergo nunc beatos dicimus arrogantes : siquidem ædificati sunt facientes impietatem, et tentaverunt Deum, et salvi facti sunt.
16Tunc locuti sunt timentes Dominum, unusquisque cum proximo suo : et attendit Dominus, et audivit, et scriptus est liber monumenti coram eo timentibus Dominum, et cogitantibus nomen ejus.
17Et erunt mihi, ait Dominus exercituum, in die qua ego facio, in peculium : et parcam eis, sicut parcit vir filio suo servienti sibi.
18Et convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium, et inter servientem Deo et non servientem ei.
Commentaires sur Malachie 3
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires