Malachie 1
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Malachie 1:2-6

2Dilexi vos, dicit Dominus, et dixistis : In quo dilexisti nos ? Nonne frater erat Esau Jacob ? dicit Dominus : et dilexi Jacob,

3Esau autem odio habui, et posui montes ejus in solitudinem, et hæreditatem ejus in dracones deserti.

4Quod si dixerit Idumæa : Destructi sumus, sed revertentes ædificabimus quæ destructa sunt : hæc dicit Dominus exercituum : Isti ædificabunt, et ego destruam : et vocabuntur termini impietatis, et populus cui iratus est Dominus usque in æternum.

5Et oculi vestri videbunt, et vos dicetis : Magnificetur Dominus super terminum Israël.

6Filius honorat patrem, et servus dominum suum. Si ergo pater ego sum, ubi est honor meus ? et si Dominus ego sum, ubi est timor meus ? dicit Dominus exercituum. Ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et dixistis : In quo despeximus nomen tuum ?

Lire Malachie 1 en entier

Commentaires sur Malachie 1

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project