Vulgate clémentine (latin)
Luc 6:1-10
1Factum est autem in sabbato secundo, primo, cum transiret per sata, vellebant discipuli ejus spicas, et manducabant confricantes manibus.
2Quidam autem pharisæorum, dicebant illis : Quid facitis quod non licet in sabbatis ?
3Et respondens Jesus ad eos, dixit : Nec hoc legistis quod fecit David, cum esurisset ipse, et qui cum illo erant ?
4quomodo intravit in domum Dei, et panes propositionis sumpsit, et manducavit, et dedit his qui cum ipso erant : quos non licet manducare nisi tantum sacerdotibus ?
5Et dicebat illis : Quia dominus est Filius hominis etiam sabbati.
6Factum est autem in alio sabbato, ut intraret in synagogam, et doceret. Et erat ibi homo, et manus ejus dextra erat arida.
7Observabant autem scribæ et pharisæi si in sabbato curaret, ut invenirent unde accusarent eum.
8Ipse vero sciebat cogitationes eorum : et ait homini qui habebat manum aridam : Surge, et sta in medium. Et surgens stetit.
9Ait autem ad illos Jesus : Interrogo vos si licet sabbatis benefacere, an male : animam salvam facere, an perdere ?
10Et circumspectis omnibus dixit homini : Extende manum tuam. Et extendit : et restituta est manus ejus.
Commentaires sur Luc 6
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires