Luc 5
VUL
Commentaires

Afficher dans le texte

Jusqu’à 5 commentaires à la fois. Chaque extrait s’ouvre en entier.

Vulgate clémentine (latin)

Luc 5:4-11

4Ut cessavit autem loqui, dixit ad Simonem : Duc in altum, et laxate retia vestra in capturam.

5Et respondens Simon, dixit illi : Præceptor, per totam noctem laborantes nihil cepimus : in verbo autem tuo laxabo rete.

6Et cum hoc fecissent, concluserunt piscium multitudinem copiosam : rumpebatur autem rete eorum.

7Et annuerunt sociis, qui erant in alia navi, ut venirent, et adjuvarent eos. Et venerunt, et impleverunt ambas naviculas, ita ut pene mergerentur.

8Quod cum videret Simon Petrus, procidit ad genua Jesu, dicens : Exi a me, quia homo peccator sum, Domine.

9Stupor enim circumdederat eum, et omnes qui cum illo erant, in captura piscium, quam ceperant :

10similiter autem Jacobum et Joannem, filios Zebedæi, qui erant socii Simonis. Et ait ad Simonem Jesus : Noli timere : ex hoc jam homines eris capiens.

11Et subductis ad terram navibus, relictis omnibus, secuti sunt eum.

Lire Luc 5 en entier

Commentaires sur Luc 5

Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project