Vulgate clémentine (latin)
Luc 4:3-9
3Dixit autem illi diabolus : Si Filius Dei es, dic lapidi huic ut panis fiat.
4Et respondit ad illum Jesus : Scriptum est : Quia non in solo pane vivit homo, sed in omni verbo Dei.
5Et duxit illum diabolus in montem excelsum, et ostendit illi omnia regna orbis terræ in momento temporis,
6et ait illi : Tibi dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum : quia mihi tradita sunt, et cui volo do illa.
7Tu ergo si adoraveris coram me, erunt tua omnia.
8Et respondens Jesus, dixit illi : Scriptum est : Dominum Deum tuum adorabis, et illi soli servies.
9Et duxit illum in Jerusalem, et statuit eum super pinnam templi, et dixit illi : Si Filius Dei es, mitte te hinc deorsum.
Commentaires sur Luc 4
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires