Vulgate clémentine (latin)
Luc 22:66-71
66Et ut factus est dies, convenerunt seniores plebis, et principes sacerdotum, et scribæ, et duxerunt illum in concilium suum, dicentes : Si tu es Christus, dic nobis.
67Et ait illis : Si vobis dixero, non credetis mihi :
68si autem et interrogavero, non respondebitis mihi, neque dimittetis.
69Ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei.
70Dixerunt autem omnes : Tu ergo es Filius Dei ? Qui ait : Vos dicitis, quia ego sum.
71At illi dixerunt : Quid adhuc desideramus testimonium ? ipsi enim audivimus de ore ejus.
Commentaires sur Luc 22
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires