Vulgate clémentine (latin)
Luc 22:40-53
40Et cum pervenisset ad locum, dixit illis : Orate ne intretis in tentationem.
41Et ipse avulsus est ab eis quantum jactus est lapidis : et positis genibus orabat,
42dicens : Pater, si vis, transfer calicem istum a me : verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat.
43Apparuit autem illi angelus de cælo, confortans eum. Et factus in agonia, prolixius orabat.
44Et factus est sudor ejus sicut guttæ sanguinis decurrentis in terram.
45Et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos, invenit eos dormientes præ tristitia.
46Et ait illis : Quid dormitis ? surgite, orate, ne intretis in tentationem.
47Adhuc eo loquente, ecce turba : et qui vocabatur Judas, unus de duodecim, antecedebat eos, et appropinquavit Jesu ut oscularetur eum.
48Jesus autem dixit illi : Juda, osculo Filium hominis tradis ?
49Videntes autem hi qui circa ipsum erant, quod futurum erat, dixerunt ei : Domine, si percutimus in gladio ?
50Et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum, et amputavit auriculam ejus dexteram.
51Respondens autem Jesus, ait : Sinite usque huc. Et cum tetigisset auriculam ejus, sanavit eum.
52Dixit autem Jesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum, et magistratus templi, et seniores : Quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus ?
53Cum quotidie vobiscum fuerim in templo, non extendistis manus in me : sed hæc est hora vestra, et potestas tenebrarum.
Commentaires sur Luc 22
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires