Vulgate clémentine (latin)
Luc 22:33-38
33Qui dixit ei : Domine, tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire.
34At ille dixit : Dico tibi, Petre, non cantabit hodie gallus, donec ter abneges nosse me. Et dixit eis :
35Quando misi vos sine sacculo, et pera, et calceamentis, numquid aliquid defuit vobis ?
36At illi dixerunt : Nihil. Dixit ergo eis : Sed nunc qui habet sacculum, tollat ; similiter et peram : et qui non habet, vendat tunicam suam et emat gladium.
37Dico enim vobis, quoniam adhuc hoc quod scriptum est, oportet impleri in me : Et cum iniquis deputatus est. Etenim ea quæ sunt de me finem habent.
38At illi dixerunt : Domine, ecce duo gladii hic. At ille dixit eis : Satis est.
Commentaires sur Luc 22
Vulgate clémentine (latin) — Domaine public - Clementine Text Project
Commentaires